Martin Smolka

.



Valid XHTML 1.0 Strict

Poprawny CSS!

back
Laudate, angeli (2016)

for mixed choir


Text:


1. Stellae

Laudate Dominum

Qui numerat multitudinem stellarum

Qui numerat stellarum

Et omnibus eis nomina vocat

(Ps 147)

2. Tabernacula

Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum!

Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.

Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.

Etenim passer invenit sibi domum,

et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos:

altaria tua, Domine

sol et scutum

gratiam et gloriam dabit Dominus

Amen

(Ps 84)

3. Nivem

Qui dat nivem sicut lanam,

pruinam sicut cinerem

nivem, lanam, amen

(Ps 147)

4. Angeli

Laudate Dominum, angeli

Laudate eum, sol et luna,

laudate, stellae lucentes,

caeli caelorum,

aquae, quae super caelos sunt.

Laudate Dominum de terra,

ignis, grando, nix, fumus,

spiritus procellarum,

montes et colles,

ligna fructifera et omnes cedri, bestiae,

serpentes et volucres, omnes.

Laudent nomen Domini,

quia exaltatum est nomen eius solius.

Alleluja

Amen

(Ps 148)


Program Note:


(EN)


http://www.martinsmolka.com       Copyright (C) 2015